- ACUS Discriminalis
- ACUS Discriminalisdicta est quae capillos mulierum ante frontem dividit, Nonius. Qui ornatus discrimen dictum Latinis, (vide infra) ut Graecis διάκειμα et διάνειϚις. Er quidem acu hâc omnes mulieres crinem a fronte dividebant, etiam illae quae operosius ornabantur: atque hôc discrimine mulieres a virginibus distinguebantur; nam Virgines cirratae erant, et crinem in vertice concumulatum, et colligatum gerebant, absque ulla διανρίσει, mulieres cum crinibus erant iisque a fronte divisis. Tertullian. de Virgin. Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum T acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a Fronte divisis, apertam professaemulieritatem. Praeter hanc vero acum Acus Crinalis erat seu comptoria, quâ ornatorum crinium compago retinebatur, ne Laxius flueret, Isidor. De ea Martialis, l. 14. Epigr. 24.Tenuia ne madidi violent bombycina crines:Figat acus sparsas sustineatque comas.Nempe illâ omnes annuli comarum in capite iam ornato sixi conrinebantur, ne fluerent laxius. Idem l. 2. Epigr. 66.Unus de toto peccaverat orbe comarumAnnulus incertâ non bene fixus acu etc.Alias nihil prohibet, quin eâdem Acu crinali ac discriminali usi sint, rum ad capillum distinguendum, ac a fronte dividendum, tum ad annulos et sertas crinium retinendas. Quod vero calamistrum cum Acu crinali idem facit Nonius, assensum non imperrat. Quamvis enim ad torquendos eriam capillos eâ uti potuerint, diversa tamen res fuit et diversi usûs utrumque. Acus namque crinalis aurea erat, distinguendis ac continendis capillis, calamistrum vero ferreum, iis ex ferro torquendis ac vibrandis. Quam in rem plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 761.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.